Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,1
¶Psalmus Asaph
¶Codd. : (Ps. 81)
D14
D30
Δ
Rusch
Ps-G
| Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph
D30
Numérotation du verset
Ps. 81,I
Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
Δ
Rusch
] Deus
Ps-G Ps-R
| diiudicat
plerique codd
deiudicat
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 81,2 II
Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset
Ps. 81,3 III
Iudicate2
2 Iudicate
D14 D30
Δ
Rusch Ps-G
] iudicare ΩS, Diapsalma
praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo
D30
Ω
Ps-G
(V D)
Rusch
Clementina cum Ps-R
] egenum et pupillum
D14 Ps-G
humilem
et pauperem
iustificate.
Numérotation du verset
Ps. 81,4 IV
Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset
Ps. 81,5 V
} Nescierunt
neque intellexerunt†
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset
Ps. 81,6 VI
Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset
Ps. 81,7 VII
Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset
Ps. 81,8 VIII
Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,1
prol.|
marg.|
{191.775D} Deus stetit in Synagoga. Titulus: Psalmus Asaph, Psalmus iste est de duabus naturis in Christo, in quo Christus vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est Synagoge, que et Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non agnovit. Unde et {191.776D} hic dicit: Deus stetit in Synagoga. Et est sensus: Psalmus iste sit Asaph, id est Synagoge, que hic redarguitur, ut saltem nunc intelligat quod non ante.
marg.|
Intentio: Monet credere Christum verum Deum esse et verum hominem. Modus: Tripartius est. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios. {191.777A} Secundo monet intelligere Christum esse Deum, et si pauper sit et egenus, ibi iudicate etc. Tertio dicit quid eis propositum fuerit, sed tamen perierunt, ibi ego dixi. Prius ergo nuntians Deum, ait:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 81,1
I
I
prol.|
marg.|
Deus stetit. [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Dei non est stare qui celum et terram implet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed per hoc breviter Deum hominem indicat, ergo Deus factus homo stetit in Synagoga deorum, id est in populo Iudeorum, ubi Filius Dei, secundum quod homo stetit, qui fuit missus ad oves que perierunt domus Israel (Mt. 15). Spiritualis autem presentia deitatis, {191.777B} que ubique est, non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur, deos autem dicit, quos postea filios Excelsi dicit, ibi ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. De quibus etiam per Isaiam Dominus dicit: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Is. 1). Filii autem sepe dicuntur Iudei, non solum gratia Novi Testamenti, sed gratia Veteris, qua scilicet eos de Egypto liberavit, et terram promissionis dedit. Non itaque Pater, non Spiritus sanctus, sed Filius corporaliter stetit in Synagoga Iudeorum. Sed cur ibi stetit? ecce deos diiudicat secundum quod Deus; stat homo, discernit Deus, id est non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam (2Tim. II; Rm. 9). Hoc autem facit stans in {191.777C} medio. Unde in Evangelio Ioannis: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis (Io. 1). Unde et hic in sequenti dicitur: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Io. 3).B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 81,2
II
II
prol.|
marg.|
Usquequo iudicatis. [AUGUSTINUS.] Hec est vox discernentis. quasi1 : Misi legem et prophetas, et restitistis, vel interfecistis; sed usquequo hec? num usque ad adventum Filii? Misi utique prophetas, sed iniuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis. Sed cum hec agentibus, nec loqui dignum sit vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, {191.777D} id est vos qui eos, qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis. Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Num et heres occidendus est, qui pro vobis venit (Mt. 21); qui propter vos sine patre esse voluit ut pupillus? (Io. 4) Qui propter vos esurivit et sitivit ut egenus? (Mt. 4) Qui propter vos pauper factus est, cum esset dives? (2Cor. 8) [Haimo. GLOSSA INTERLINEARIS.] Vel distingue inter iudicantes et facies peccatorum sumentes. Nam per iudicantes intelliguntur maiores, qui inique iudicant; sumentes facies, id est similitudines peccatorum sunt minores, qui consentiunt.C
C
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 81,3
III
III
prol.|
marg.|
{191.778A} Iudicate. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi admonet intelligere Christum esse Deum, et si pauper fuerit et egenus, quod eos non fecisse dicit. quasi2 : Nolite iudicare iniquitatem, vel consentire iudicantibus, sed potius, iudicate, hoc maioribus dicitur, egeno et pupillo, id est ad honorem eius qui voluit esse sine patre propter vos, et iustificate, id est iustum predicate Christum factum humilem et pauperem propter vos, non illos propter se superbos, et vos minores.D
D
¶Codd. :
PL191
2 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 81,4
IV
IV
prol.|
marg.|
Eripite pauperem et egenum; de manu peccatoris liberate. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Hoc minoribus dicitur. Per quod ostendit nec illos fuisse immunes a scelere {191.778B} tanto qui permiserunt principibus Christum, cum pro multitudine timerentur, et possent illos a facto et se a consensu liberare. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit; sedE
E
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 81,5
V
V
prol.|
marg.|
Nescierunt. [AUGUSTINUS. Haimo. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Hoc omnibus convenit, prelatis et subditis. Si enim cognovissent, nec illi Dominum crucifigerent, nec isti Barabbam eligerent (1Cor. 2). Neque intellexerunt, id est nec etiam scire curaverunt, quia in tenebris ambulant, id est excitati sunt, sed per hanc Israel cecitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terre, id est plenitudo gentium ad fidem intrabit. {191.778C}
marg.|
Vel ita: illi nescierunt; tamen movebuntur, in passione Christi, omnia fundamenta terre, quia in morte Domini terra mota est, et petre scisse sunt (Mt. 27). Hic patet de quo ante dixerat: Hoc enim signum in crucifixione Christi contigit. Vel fundamenta terre, id est terreni spiritualiter moti sunt, illo tempore viso tanto miraculo, ut centurio qui dixit: Vere Filius Dei erat iste (ibid.). Vel fundamenta terre, id est felices copia terrenorum, super quos edificantur terreni sicut boni super apostolos, qui dicuntur fundamenta celi, movebuntur, vel admirando coli pauperem mortuum, vel eum contemptis terrenis sectando, addit, omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrene {191.778D} autem felicitatis regnum est superbia: contra quam venit Christus humilis, exprobrans eis quos vult altos facere per humilitatem his verbis:F
F
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 81,6
VI
VI
prol.|
marg.|
Ego dixi. [CASSIODORUS. ALCUINUS. REMIGIUS] Tertia pars, ubi dicit quid eis propositum fuit, sed perierunt. quasi3 : Nescierunt neque intellexerunt, tamen ego dixi, vos boni estis dii per adoptionem gratie, et filii Excelsi, id est heredes Dei, omnes, id est cuiuscumque conditionis. [Haimo. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Has enim promissiones omnes accipiunt, qui mandata custodiunt, scilicet ut sint filii Dei; hoc enim ad iustos dicitur, qui predestinati sunt ad vitam.G
G
¶Codd. :
PL191
3 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 81,7
VII
VII
prol.|
marg.|
{779A} Vos autem mali, moriemini sicut homines [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] id est sicut peccatores, qui non sunt redempti. Hoc enim ad iniquos dicitur. Et cadetis, non extollemini ad celum, sicut unus de principibus, id est per elationem animi cadetis, sicut diabolus; turba autem demonum que cecidit. Dicitur unus, quia in superbia similis.
marg.|
Vel ita: Vos autem mali moriemini per infirmitatem carnis, sicut homines, et cadetis, per superbiam; sicut unus de principibus, id est diabolus. quasi4 : Cum cito sicut homines sitis morituri, non tamen corrigimini; sed ut diabolus, qui in carne non moritur, extollimini ut cadatis, quia per superbiam diabolicam {191.779B} inviderunt glorie Christi, et viluit eis humilitas crucis. Vel omnibus generaliter dicit:
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes
, id est omnibus promisit celestia. [HIERONYMUS. Haimo. AUGUSTINUS.] Deinde loquitur ad malos, discernens inter maiores et minores, et primum ad minores dicit: Vos autem moriemini sicut homines; primi homines Adam, scilicet et Eva, qui suasione diaboli peccaverunt. Et, vos maiores, cadetis, sicut unus de principibus, id est sicut diabolus, qui per superbiam peccavit, proinde ut hoc vitium sanaretur, ex persona Prophete subditur:H
H
¶Codd. :
PL191
4 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 81,8
VIII
VIII
prol.|
marg.|
Exsurge. [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] quasi5 : Vos cadetis, sed, tu Deus, exsurge, a mortuis, et iudica, {191.779C} id est damna, terram que tumuit te crucifigens, id est damna istos, quoniam, his repulsis, tu hereditabis in omnibus gentibus id est omnes gentes erunt tua hereditas.
5 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel iudica terram, id est mundum, quod potes, quia tuus est. Et hoc est quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
marg.|
Vel {191.780A} secundum aliam litteram: [AUGUSTINUS.] Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Quid disperdes in gentibus? terram ipsam, id est eos qui terrena sapiunt, vel conterendo eos penitus, et ab hereditate exterminando, vel affectum terrene cupiditatis et elationis absumendo in eis. Quod in bona accipitur, secundum quem intellectum etiam dicitur:
Tu hereditabis in omnibus gentibus
.I
I
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 81 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_81)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 81 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_81)
Notes :