Glossa magna

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,1 

1 Psalmus David cum fugeret a facie Absalom2 filii sui3.
¶Codd. : (Ps. 3) D30 Rusch Ps-G, def. C
1Ps. 3 : ΩM, f. 154vb ; ΩS, f. 258ra-rb ; ΩX1, f. 220va ; ΩX2, f. 221rb-va ; P, f. 4vb-5vb ; L, f. 117ra ; R, f. 71ra ; P3 ; C, f. 15va  |
2 Absalom Ω X] scrips. , Absolon Rusch , Abessalon Ps-G |
3 Psalmus... filii = Ω X1 Ω X2 Sedulius L |
Numérotation du verset Ps. 3,2 I

Domine quid multiplicati sunt
qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset Ps. 3,3 II

Multi
dicunt
anime mee ¦
non est salus ipsi
in Deo eius4
4 eius] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,4 III

Tu autem Domine susceptor meus es ¦
gloria mea
et exaltans
caput meum.
Numérotation du verset Ps. 3,5 IV

Voce mea
ad Dominum clamavi ¦
et exaudivit me de monte sancto suo5.
5 suo] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,6 V

Ego
dormivi et
soporatus sum ¦
et exsurrexi6 quia Dominus suscepit7 me.
6 et plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F) | exsurrexi Ps-G ] scrips., exurrexi Rusch |
7 suscepit plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] suscipiet Ps-G (I ), suscepiet Ps-G (F) |
Numérotation du verset Ps. 3,7 VI

Non timebo millia populi circumdantis me ¦
exsurge Domine
salvum me fac Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 3,8 VII

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ¦ dentes peccatorum contrivisti.
Numérotation du verset Ps. 3,9 VIII

Domini est salus ¦ et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,1 
A <Ps-H>Canticum David cum fugerent a facie Absalon filii sui.
A ¶Codd. : (Ps. 3) Cbg150 PL191
Domine quare multiplicati sunt hostes mei ? Multi consurgunt adversum me.B
marg.| {191.77A} Domine, quid multiplicati sunt 1   ? Titulus:   Psalmus David cum fugeret a facie Absalon 2   * filii sui a. De historia sumpsit Esdras velamen mysteriorum. Legitur {191.77B} enim in libro Regum quod Absalon filius David persequens patrem suum, querebat eum occidereb. Cui David cessit3 cum suis, exiens de civitate Hierusalem, nudis plantis. Intelligens hoc sibi contingere propter peccatum adulterii commissi cum Bersabee, et homicidii de Uria perpetrati, sicut Nathan propheta predixerat ei dicensc:"Non recedet gladius de domo tua, et suscitabit Dominus4* semen tuum contra te"d. C
a 2Rg. 15.
b 2Rg. 15.
d 2Rg. 12.
1 sunt] om. BL54229 PL
2 Absalon BL54229 Cbg150 ] Absolonis PL
3 D. cessit] inv. BL54229
4 Dominus] Deus BL54229 PL
marg.| [CASSIODORUS] e « Dum autem Absalon persequeretur David converso contra eum exercitu David5*, terga vertit in fugam, atque impetu muli ductus est in ramosam quercum ramis cuius circumnectentibus collum eius, ibique capite intercepto pendens, ab Ioab principe militie David, interfectus {191.77C} est ».
e Fons : Cassiod., In Ps 3, 1, CCSL 97, p. 50.1-7 : «Abessalom dum patrem suum dauid crudeliter insequeretur, mulae impetu perductus in condensam quercum, ramis eius colla nectentibus, in aeris sublimitate suspensus est, quadam praefiguratione dominici traditoris, ut sicut iudas innodatus laqueo uitam finiuit, ita et persecutor dauid constrictis faucibus expiraret.
5 David BL54229 Cbg150 ] Absalon PL
marg.| Quo mortuo David restitutus in regnum, in pace regnavit. Huic historie alludit titulus, de qua6* tamen non agit psalmus, sed de significato historie, id est de passione et resurrectione Christi . D
6 qua] quo PL
marg.| [AUGUSTINUS] « David enim Christus est, Absalon filius eius, Iudas est quem cum aliis apostolis filium vocat Christus in Evangelio, dicens:"Non possunt filii sponsi ieiunare quamdiu cum illis est sponsus7*"f. E
f Lc. 5.
7 cum illis est -sponsus] inv. PL
marg.| [CASSIODORUS] 8* A quo Iuda « Christus fugit cum, illo9* discedente cum ceteris apostolis, in montem, imminente passione10*, secessit11 .
8 Cassiodorus] coniec., c minuscul. tantum marg. Cbg
9 Iuda Christus... illo] Iuda °° christus : ... illo°° ad scribas et Phariseos Cbg (interpunctuat atramento tantum et sine lemma)
10 imminente passione] om. BL54229 PL
11 secessit] secessit : Cbg150
marg.| Vel12* potius tunc ab eo fugit, cum mentem eius sapientia Dei deseruit, ut totus esset plenus diabolo13*. Que desertio dicitur fuga, propter celeritatem. Unde et14 Dominus ei dixit15: Quod facis, id est facere moliris, fac citius, id {191.77D} est faciesg.
g Io. 13.
12 Vel BL54229] et PL
13 plenus diabolo] et plene diaboli BL54229 PL
14 et] om. BL54229
15 ei dixit] dixit ei inv. BL54229
marg.| Et sicut David pacem exhibuit iniquo filio16*, scilicet17 Absalon, qui precepit populo eunti ad bellum : servate18 puerum Absalon, eoque interempto dixit: Quis mihi det ut19 moriar pro te, fili mi Absalon?h. Ita Christus Iude proditori, ut in convivio, et in osculo, et in aliis ». F
h 2Rg. 18.
16 iniquo filio BL54229 Cbg150 ] inv. PL
17 scilicet] om. Cbg150
18 servate] servare PL
19 ut] + ego BL54229
marg.| Propter quod bene Absalon20 dicitur quod pax patris interpretatur. Abba enim pater, salem 21 pax dicitur ; inde Absalon, quasi Abbasalem22* dicitur. G i
i Fons : Cf. Remigius Altissiodorensis, In Ps, versio B, Wolfenbüttel, Weissenburg 5, f. 6vb : «  Absalon interpretatur ‘patris mei pax’. Kataphrasin id est per contrarium significationem » ; versio A : « Absalon patris pax interpretatur per contrarium », ut laud.   Tax, in : L’école carolingienne d’Auxerre, p. 416.
20 bene Absalon] inv. BL54229
21 salem] salen BL54229
22 Abbasalem Cbg150 ] Abbasalen BL54229 , Absalem PL
marg.| Et sicut Absalon, ita Iudas suspensus interiit. Quo mortuo Christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit. Hoc igitur intelligens Esdras23, scilicet illo facto significari mysterium passionis et resurrectionis Christi, de quibus agit psalmus, tituli verba posuit de historia24 quod25* idem et26 David per Spiritum {191.78A} sanctum tantum intelligens, in psalmi serie verbis alludit27* historie. H
23 intelligens Esdras] inv. BL54229
24 historia] + REMIGIUS PL191
25 quod BL54229 Cbg150 ] quasi dicat PL
26 et] BL54229
27 alludit] allusit PL
marg.| Et est sensus tituli talis28*: Psalmus iste, attribuitur   David, id est Christo, qui hic loquitur. Psalmus dico agens de eo quod figuratum est,   cum fugeret a facie Absalon 29   * filii sui [AUGUSTINUS] « id est de {191.78B} passione et resurrectione Christi », que in illa historia significata sunt. I
28 talis] om. PL
29 Absalon] Absalonis PL
marg.| [CASSIODORUS] « Et est psalmus iste primus de his qui breviter de passione et resurrectione30 agunt ». J
30 resurrectione] + Christi PL
marg.| + marg.|Sunt alii de eodem similes huic ut infra <Ps.> 15. Conserva, 27 : Ad te Domine, 29 : Exaltabo te, 56 : Miserere, 63 : Exaudi.K
marg.| + marg.|Late agunt de passione ut infra : 21 : Deus deus meus, 34 : Iudica, 53 : Exaudi Deus, 68 : Salvum me, 108 : Deus laudem. Preter hos videtur adhuc alius de passione late agere ut infra 87 : Domine Deus, sed de resurrectione nihil in eo, unde non numeratur inter hos.L
marg.| Intentio Prophete est « redarguere eos et maxime paganos qui non putant gloriam maiestatis posse descendere ad humilia, id est Deum31* hominem fieri, pati, mori ». M
31 Deum] + et PL
marg.| Modus talis32*. Bipartitus est psalmus. Primo, proponit33* duas partes oppositas a simili preliantium, ex una parte persequentium multitudinem, ex34 altera, Christum oratione armatum, et Deo susceptore securum. Secundo finis rei ostenditur, id est resurrectio que est consummatio passionis. Unde proponit non esse timendum, ibi Ego dormivi. N
N ¶Codd. : Cbg150 PL191
32 talis] +est PL
33 proponit BL54229 Cbg150 ] ponit PL
34 ex] et praem.
marg.| [CASSIODORUS] « Christus35* ergo ad Patrem {191.78C} loquens, et quasi admirans cur tot habeat persecutores, cum ad salvandum venerit, dicit :»O
35 Christus] Intentio praem. PL
Numérotation du verset Ps. 3,2 
I
marg.| Domine multiplicati sunt qui tribulant me [AUGUSTINUS] 36 « ut de numero discipulorum augeretur numerus persecutorum », et ut   quid? nimirum est, quia nil mali ab eis merui.   Multiplicati dico 37 quia ecce   multi insurgunt deprimendo me, id est ut deprimant me,   adversum me, et vere.P
P ¶Codd. : PL191
36 Augustinus] + CASSIODORUS REMIGIUS PL
37 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| + marg.|In Augustino sic : Tam s<cilicet> mul<ti> ut etiam de numero discipulorum non defuerit38, qui numero accesserit persequentium.Q
38 defuerit] coniec.
Numérotation du verset Ps. 3,3 
II
marg.| Multi enim anime mee insidiantes   dicunt in rei evidentia, id est hoc, scilicet ostendentes verbo et opere.
marg.| [CASSIODORUS] 39 Et nota iterari multi {191.78D} pro magno numero persequentium. Quid dicunt hoc, non est salus ipsi in Deo eius, id est in eo quem sibi Deum facit? hoc dicunt persecutores. Nisi enim resurrecturum desperarent, nec Iudas traderet, nec illi occiderent [AUGUSTINUS] et est sensus, Deus non salvabit eum, nec est Filius Dei.R
R ¶Codd. : PL191
39 Cassiodorus] + GLOSSA INTERLINEARIS PL
Numérotation du verset Ps. 3,4 
III
marg.| Tu autem, Domine. Proposuit multitudinem hostium contra se. Hic alteram partem, scilicet suam contra illos ostendit. Quasi dicat illi ita: [CASSIODORUS] Sed tu Domine, Verbum Fili Dei eterne, dicit homo Christus, es   susceptor meus [AUGUSTINUS] id est mee humanitatis, non persone quidem sed nature humane. [GLOSSA INTERLINEARIS. REMIGIUS] Hominis vero, id est humane {191.79A} nature susceptio, est Verbum caro factum, id est Verbi incarnatio.
marg.| marg.| Et nota, quia loquitur de Deo a simili oratoris et iudicis et medici. [CASSIODORUS] Suscipit enim orator reum ut eum defendat, iudex vero ut parcat, medicus egrum, ut curet.
marg.| marg.| Gloria mea [AUGUSTINUS] ecce procedit augendo, tu   gloria mea es, quia homo ille est, et Deus unus cum illo qui suscipit, id est cum Verbo quod illius humanitatem hominis suscepit. Et es exaltans caput meum, id est mentem meam, que tanta passione non deponitur. S
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 3,5 
IV
marg.| Hoc mihi merito, quia Voce mea 40 voce cordis, que sonat Deo, qua Moyses tacens ore clamabat   ad Dominum, quando {191.79B} dictum est eij: « Quid clamas ad me de terra? »
j Ex. 14, 15
40 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| [AUGUSTINUS GLOSSA INTERLINEARIS] Hac etiam voce clamans Susanna, audita est. Hac, inquam, voce clamavi ad Dominum.
marg.| Clamor dicitur oratio, propter vim intentionis. « Et exaudivit me de monte sancto tuo », id est de me, qui eram sanctus mons, in quo habitat; de quo Isaiask: « Et erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes » etc. Hic est lapis parvus de monte sine manibus precisus, qui crevit in montem magnum, et occupavit totam faciem terre, sicut ait Daniell.
k Is. 2.
l Dn. 2.
marg.| [AUGUSTINUS] Vel de monte sancto suo, id est de sua iustitia. Iustum erat enim ut innocentem resuscitaret, qui pro aliis, non pro se mori voluit.T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 3,6 
V
marg.| 1. {191.79C} Ego dormivi . [ALCUINUS] Hic est secunda pars huius psalmi ubi ostenditur finis rei, id est passionis. [GLOSSA INTERLINEARIS, ALCUINUS] Unde proponit non esse timendum, quasi41 :   Exaudivit me. In quo? in hoc quia ego exsurrexi a morte, et   quia Dominus suscepit me in regno suo, unde misso Spiritu, confirmat predicatores. Et merito, quia mortem sponte suscepi. Et hoc est quod dicit quia   ego dormivi id est passioni me sponte permisi,   et soporatus sum.
41 quasi] + dicat PL
marg.| 2.[AUGUSTINUS 42] Alia littera: Et somnum cepi, id est mors subsecuta est, ut ad dormitatione transitur ad somnum.
42 Augustinus] + GLOSSA INTERLINEARIS PL
marg.| 3. Aliter, secundum littere seriem. quasi43 : Serviunt illi contra me; sed non dormirem, {191.79D} nisi vellem. Et hoc ego cum pondere pronuntiandum est, quasi dicat qui tantus sum. Dormivi, id est iniuriis fui affectus:   et soporatus sum, in corde terre sepultus,   et post   exsurrexi quia Dominus suscepit me. U
U ¶Codd. : PL191
43 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 3,7 
VI
marg.| Non timebo , quasi44 : Et ideo, quia modo sum liberatus, non amplius timebo millia populi circumdantis me pendentem in cruce, quanta multitudo crucifixum circumstetit, que post resurrectionem nihil ei nocere potuit. [AUGUSTINUS] Et ut non timeam exsurge, Domine, nec dormienti Deo dicit, exsurge; sed mos est Scripture sacre Deo attribuere quod {191.80A} in nobis facit ipse. Et est, Exsurge, Domine, id est fac me resurgere a morte. Quod aperit subdens, salvum me fac, Deus meus.V
V ¶Codd. : PL191
44 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 3,8 
VII
marg.| Quoniam tu percussisti , hoc non retropendet, id est a precedentibus non continuatur, nec precedentis causa hic redditur; non enim propterea salvum facit, quia percussit; sed inde contriti sunt dentes, id est maledica verba in irritum ducta, quia percussit. Et est, salvum me fac, Deus meus, et, me salvato, contrivisti dentes peccatorum, id est maledica verba in irritum deduxisti: quibus mali dilacerant Christum et Christianos. 45 {191.80B}
45 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel dentes sunt principes peccatorum, qui quosdam de numero sanctorum precidunt, et malis incorporant. Et hoc inde est, quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti [AUGUSTINUS] id est omnes hereticos, qui sunt intus in Ecclesia nobiscum, corpore quidem, non mente.W
W ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 3,9 
VIII
marg.| Domini est salus. 46 Convertit verba ad homines, quasi47 : Et quia ita est, ut dixi, o homines, hoc vobis credendum est, quia Domini est salus: [AUGUSTINUS] inde pro eis fit oratio ad Dominum, ad quem loquitur Christus sic, et, o Domine, benedictio tua sit super populum tuum, id est qui sperat {191.80C} de te salutem, non ab alio.X
X ¶Codd. : PL191
46 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
47 quasi] + dicat PL
marg.| Aliter potest legi psalmus iste ut loquatur totus Christus hic, id est Ecclesia et caput eius, inter procellas persecutionum constituta. Et secundum hoc, in titulo per David intelligitur Ecclesia, cum capite suo; per Absalon, persecutores Ecclesie. Et est sensus tituli, psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesie, agens de hoc quod fuit, cum fugeret David a facie Absalon filii sui, id est a presentia persecutorum. Timens ergo Ecclesia, ait: Domine, multiplicati sunt qui tribulant me, et ut quid? et vere, quia multi insurgunt adversum me, Christianum nomen extinguere cupientes. Multi dicunt anime mee :   Non est salus ipsi in Deo eius .
marg.| Aliter, {91.80D} persecutores non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Ipsi ita: Tu autem, Domine, susceptor meus es, quia in Christo homine suscepta est Ecclesia, et cum eo exaltata. Unde sequitur: 6 Et tu es gloria mea, et exaltans in celo c aput meum, id est Christum, qui primus ascendit in celum. Et merito, quia   voce mea ad Dominum clamavi, hoc non mutatur. Et excudivit me de monte sancto suo, id est de Christo, vel de iustitia sua. Quid tibi fecit?
marg.| [HIERONYMUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Ecce: Ego dormivi , olim in vitiorum torpore, et soporatus sum, et post exsurrexi secundum illud:   Exsurge a mortuis qui dormis, et illuminabit te Christus. Et hoc non propter me, sed quia Dominus suscepit me. Et ideo, Non timebo millia populi circumdantis me, id {91.81A} est gentes que conantur extinguere Christianum nomen. Et ut hoc fiat, Exsurge, Domine, scilicet Christe, caput meum, in cuius resurrectione salus est. Unde: Salvum me fac Deus meus. Et me regnante dicit Ecclesia:   Percussisti confusione   omnes adversantes mihi sine causa . Et quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa, ideo dentes peccatorum contrivisti, id est verba maledica vel principes. Et quia ita fecit Dominus, ergo credite, homines, quod Domini est salus, et, o Domine, super populum tuum benedictio tua.Y
Y ¶Codd. : PL191
marg.| Potest etiam legi psalmus iste moraliter, in persona uniuscuiusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur, et secundum hoc per David accicipitur quilibet fidelis; et per Absalon, vitia et concupiscentie {91.81B} carnales. Fidelis ergo vitiorum pugnam sentiens, ait: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me. Multi dicunt anime mee: Non est salus ipsi in Deo eius . Coacervatione namque vitiorum, subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus anime vel etiam diabolo et angelis eius per suggestiones.
marg.| Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. id est Christum in celo, vel mentem meam que servit legi Dei. Et merito quia   Voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo. H oc non mutatur.   Ego dormivi et exsurrexi, Dominus susceptor meus; hoc non mutatur.
marg.| Ideo non timebo millia populi circumdantis me. Hic cum est populus {91.81C} vitiorum et demonum, Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc non mutatur. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Recte hoc dicitur de diabolo et angelis eius in predestinatione, id est secundum hoc quod a Deo predestinatum est de eis, et futurum. Dentes peccatorum, id est auctores vitiorum, qui conantur eum de corpore Christi precidere, eos scilicet qui ei maledicunt. Domini est salus. Cavenda est superbia, et totum Deo dandum. Et super populum tuum benedictio tua, id est super unumquemque nostrum.Z
Z ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_3)

Notes :