Glossa magna

<26.2> Herberti de Bosham capitula super Psalterium

marg.| Incipiunt capitula seu distinctiones super librum Psalmorum que Herbertus de Boseham dum cum beato martyre Thoma Cantuariorum antistite exularet sic ordinavit et congessit.
Incipiunt capitula seu distinctiones prime quinquagene.
.I. Primus psalmus agit de beato viro scilicet Christo et de iniquorum ultionibus et terret adversus.
Beatus vir .
.II. Psalmus secundus primus est de duabus in Christi naturis.
  Quare fremuerunt.
.III. Psalmus tertius primus est de his qui de passione breviter agunt.
  Domine quid multiplicati sunt.
[...]

.CL. Psalmus centesimus quinquagesimus agit de omni laudis habundantia que erit in sanctis eius quando glorificati sine fine laudabunt et est iste vicesimus tertius precomalium. Alleluiaticus vero vicesimus, tertius vero eorum qui athomus 1 sunt.   Laudate Dominum in sanctis eius.
1 athomus] sic Cbg150
marg.| +marg.| <scholion> Vicesimus tertius pre coma, alleluiaticus vicesimus tertius, secundus athomus
marg.| +marg.| Herbertus : Repperi quidem alia istius libri super Psalterium quod dicunt tripartitum, capitula que in presentiarum sicut nec probo nec improbo ne forte videar invidiose 2 seu temere veteribus nova velle preferre. Inspiciat lector et hec et illa et iudicet. A
2 invidiose] invide Cbr150² (al. m. marg.)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Herberti de Bosham capitula super Psalterium), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_Prol.2)

Notes :